Cum esset Caesar in citeriōre Galliā ita utī suprā dēmōnstrāvimus, crēbrī ad eum rūmōrēs adferēbantur, litterīsque item Labiēnī certior fīēbat omnīs Belgās, quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus, contrā populum Rōmānum coniūrāre obsidēsque inter sē dare. Coniūrandī hās esse causās:prīmum quod verērentur nē omnī pācātā Galliā ad eōs exercitus noster addūcerētur; deinde quod ab nōn nūllīs Gallīs sollicitārentur, — partim quī, ut Germānōs diūtius in Galliā versārī nōluerant, ita populī Rōmānī exercitum hiemāre atque inveterāscere in Galliā molestē ferēbant; partim quī mōbilitāte et levitāte animī novīs imperiīs studēbant, — ab nōn nūllīs etiam, quod in Galliā ā potentiōribus atque eīs quī ad condūcendōs hominēs facultātīs habēbant volgō rēgna occupābantur, quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →