MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 17

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 17.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Hīs rēbus cōgnitīs explōrātōrēs centuriōnēsque praemittit quī locum castrīs idōneum dēligant. Cum ex dēditiciīs Belgīs reliquīsque Gallīs complūrēs Caesarem secūtī ūnā iter facerent, quīdam ex hīs, ut posteā ex captīvīs cōgnitum est, eōrum diērum cōnsuētūdine itineris nostrī exercitūs perspectā, nocte ad Nerviōs pervēnērunt; atque hīs dēmōnstrārunt inter singulās legiōnēs impedīmentōrum māgnum numerum intercēdere, neque esse quicquam negōtī, cum prīma legiō in castra vēnisset reliquaeque legiōnēs māgnum spatium abessent, hanc sub sarcinīs adorīrī; quā pulsā impedīmentīsque dīreptīs futūrum ut reliquae contrā cōnsistere nōn audērent. Adiuvābat etiam eōrum cōnsilium quī rem dēferēbant, quod Nerviī antīquitus, cum equitātū nihil possent (neque enim ad hoc tempus eī reī student, sed quicquid possunt pedestribus valent cōpiīs), quō facilius fīnitimōrum equitātum, sī praedandī causā ad eōs vēnissent, impedīrent, tenerīs arboribus incīsīs atque īnflexīs, crēbrīsque in lātitūdinem rāmīs ēnātīs, et rubīs sentibusque interiectīs, effēcerant ut īnstar mūrī hae saepēs mūnīmenta praebērent, quō nōn modo nōn intrārī sed nē perspicī quidem posset. Hīs rēbus cum iter agminis nostrī impedīrētur, nōn omittendum sibī cōnsilium Nerviī exīstimāvērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →