MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 27

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 27.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Hōrum adventū tanta rērum commūtātiō est facta ut nostrī, etiam quī volneribus cōnfectī prōcubuissent, scūtīs innīxī proelium redintegrārent, cālōnēs perterritōs hostīs cōnspicātī etiam inermēs armātīs occurrerent;

equitēs vērō, ut turpitūdinem fugae virtūte dēlērent, omnibus in locīs pūgnant, quō sē legiōnāriīs mīlitibus praeferrent. At hostēs etiam in extrēmā spē salūtis tantam virtūtem praestitērunt ut, cum prīmī eōrum cecidissent, proximī iacentibus īnsisterent atque ex eōrum corporibus pūgnārent; hīs dēiectīs et coacervātīs cadāveribus, quī superessent ut ex tumulō tēla in nostrōs conicerent et pīla intercepta remitterent;

ut nōn nēquīquam tantae virtūtis hominēs iūdicārī dēbēret ausōs esse trānsīre lātissimum flūmen, ascendere altissimās rīpās, subīre inīquissimum locum; quae facilia ex difficillimīs animī māgnitūdō redēgerat.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →