Ad haec Caesar respondit: ‘Sē magis cōnsuētūdine suā quam meritō eōrum cīvitātem cōnservātūrum, sī, prius quam mūrum ariēs attigisset, sē dēdidissent; sed dēditiōnis nūllam esse condiciōnem nisi armīs trāditīs. Sē id quod in Nerviīs fēcisset factūrum, fīnitimīsque imperātūrum nē quam dēditiciīs populī Rōmānī iniūriam īnferrent.’ Rē nūntiātā ad suōs, quae imperārentur facere dīxērunt. Armōrum māgnā multitūdine dē mūrō in fossam quae erat ante oppidum iactā, sīc ut prope summam mūrī aggerisque altitūdinem acervī armōrum adaequārent, et tamen circiter parte tertiā, ut posteā perspectum est, cēlātā atque in oppidō retentā, portīs patēfactīs eō diē pāce sunt ūsī.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →