Postrīdiē eius diēī Caesar, priusquam sē hostēs ex terrōre ac fugā reciperent, in fīnīs Suessiōnum, quī proximī Rēmīs erant, exercitum dūxit et māgnō itinere ad oppidum Noviodūnum contendit. Id ex itinere oppūgnāre cōnātus, quod vacuum ab dēfēnsōribus esse audiēbat, propter lātitūdinem fossae mūrīque altitūdinem paucīs dēfendentibus expūgnāre nōn potuit. Castrīs mūnītīs vīneās agere quaeque ad oppūgnandum ūsuī erant comparāre coepit. Interim omnis ex fugā Suessiōnum multitūdō in oppidum proximā nocte convēnit. Celeriter vīneīs ad oppidum āctīs, aggere iactō turribusque cōnstitūtīs, māgnitūdine operum, quae neque vīderant ante Gallī neque audierant, et celeritāte Rōmānōrum permōtī, lēgātōs ad Caesarem dē dēditiōne mittunt et petentibus Rēmīs ut cōnservārentur impetrant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →