MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 2

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 2.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Hīs nūntiīs litterīsque commōtus Caesar duās legiōnēs in citeriōre Galliā novās cōnscrīpsit, et initā aestāte in interiōrem Galliam quī dēdūceret Q. Pedium lēgātum mīsit.

Ipse, cum prīmum pābulī cōpia esse inciperet, ad exercitum vēnit. Dat negōtium Senonibus reliquīsque Gallīs quī fīnitimī Belgīs erant, utī ea quae apud eōs gerantur cōgnōscant sēque dē hīs rēbus certiōrem faciant. Hī cōnstanter omnēs nūntiāvērunt manūs cōgī, exercitum in ūnum locum condūcī.

Tum vērō dubitandum nōn exīstimāvit quīn ad eōs proficīscerētur. Rē frūmentāriā comparātā castra movet diēbusque circiter quīndecim ad fīnīs Belgārum pervēnit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →