Eōdem tempore ā P. Crassō, quem cum legiōne ūnā mīserat ad Venetōs, Venellōs, Osismōs, Coriosolitās, Esuviōs, Aulercōs, Redonēs, quae sunt maritimae cīvitātēs Ōceanumque attingunt, certior factus est omnīs eās cīvitātēs in diciōnem potestātemque populī Rōmānī esse redāctās.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →