MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 31

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 31.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Ubī vērō movērī et adpropinquāre moenibus vīdērunt, novā atque inūsitātā speciē commōtī lēgātōs ad Caesarem dē pāce mīsērunt, quī ad hunc modum locūtī: ‘Nōn exīstimāre Rōmānōs sine ope dīvīnā bellum gerere, quī tantae altitūdinis māchinātiōnēs tantā celeritāte prōmovēre possent; sē suaque omnia eōrum potestātī permittere’ dīxērunt.

‘Ūnum petere ac dēprecārī: sī forte prō suā clēmentiā ac mānsuētūdine, quam ipsī ab aliīs audīrent, statuisset Aduatucōs esse cōnservandōs, nē sē armīs dēspoliāret. Sibī omnīs ferē fīnitimōs esse inimīcōs ac suae virtūtī invidēre; ā quibus sē dēfendere trāditīs armīs nōn possent. Sibī praestāre, sī in eum cāsum dēdūcerentur, quamvīs fortūnam ā populō Rōmānō patī quam ab hīs per cruciātum interficī inter quōs dominārī cōnsuēssent.’

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →