MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber II

Caput 6

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum II, caput 6.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Ab hīs castrīs oppidum Rēmōrum nōmine Bibrax aberat mīlia passuum octō. Id ex itinere māgnō impetū Belgae oppūgnāre coepērunt. Aegrē eō diē sustentātum est. Gallōrum eadem atque Belgārum oppūgnātiō est haec. Ubī circumiectā multitūdine hominum tōtīs moenibus undique in mūrum lapidēs iacī coeptī sunt mūrusque dēfēnsōribus nūdātus est, testūdine factā [portās] succēdunt mūrumque subruunt. Quod tum facile fīēbat. Nam cum tanta multitūdō lapidēs ac tēla conicerent, in mūrō cōnsistendī potestās erat nūllī. Cum fīnem oppūgnandī nox fēcisset, Iccius Rēmus summā nōbilitāte et grātiā inter suōs, quī tum oppidō praeerat, ūnus ex eīs quī lēgātī dē pāce ad Caesarem vēnerant, nūntium ad eum mittit: nisi subsidium sibī submittātur, sēsē diūtius sustinēre nōn posse.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →