MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber III

Caput 13

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum III, caput 13.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Namque ipsōrum nāvēs ad hunc modum factae armātaeque erant: carīnae aliquantō plāniōrēs quam nostrārum nāvium, quō facilius vada ac dēcessum aestūs excipere possent; prōrae admodum ērēctae atque item puppēs ad māgnitūdinem fluctuum tempestātumque accommodātae; nāvēs tōtae factae ex rōbore ad quamvīs vim et contumēliam perferendam; trānstra ex pedālibus in altitūdinem trabibus cōnfīxa clāvīs ferreīs digitī pollicis crassitūdine; ancorae prō fūnibus ferreīs catēnīs revinctae; pellēs prō vēlīs alūtaeque tenuiter cōnfectae, sīve propter inopiam līnī atque eius ūsūs īnscientiam sīve eō (quod est magis vērīsimile) quod tantās tempestātīs Ōceanī tantōsque impetūs ventōrum sustinērī ac tanta onera nāvium regī vēlīs nōn satis commodē posse arbitrābantur. Cum hīs nāvibus nostrae classī eius modī congressus erat ut ūnā celeritāte et pulsū rēmōrum praestāret; reliqua prō locī nātūrā, prō vī tempestātum, illīs essent aptiōra et accommodātiōra. Neque enim eīs nostrae rōstrō nocēre poterant — tanta in eīs erat fīrmitūdō — neque propter altitūdinem facile tēlum adigēbātur et eādem dē causā minus commodē cōpulīs continēbantur. Accēdēbat ut, cum saevīre ventus coepisset et sē ventō dedissent, et tempestātem ferrent facilius et in vadīs cōnsisterent tūtius et ab aestū relictae nihil saxa et cōtīs timērent; quārum rērum omnium nostrīs nāvibus cāsus erat extimēscendus.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →