Hīs rēbus gestīs cum omnibus dē causīs Caesar pācātam Galliam exīstimāret [superātīs Belgīs, expulsīs Germānīs, victīs in Alpibus Sedūnīs], atque ita initā hieme in Illyricum profectus esset, quod eās quoque nātiōnēs adīre et regiōnēs cōgnōscere volēbat, subitum bellum in Galliā coörtum est. Eius bellī haec fuit causa. P. Crassus adulēscēns cum legiōne VII proximus mare Ōceanum in Andibus hiemābat. Is, quod in hīs locīs inopia frūmentī erat, praefectōs tribūnōsque mīlitum complūrīs in fīnitimās cīvitātīs frūmentī causā dīmīsit; quō in numerō erat T. Terrasidius missus in Esuviōs, M. Trebius Gallus in Coriosolitās, Q. Velānius cum T. Siliō in Venetōs.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →