Crassus equitum praefectōs cohortātus ut māgnīs praemiīs pollicitātiōnibusque suōs excitārent, quid fierī velit ostendit. Illī, ut erat imperātum, dēvectīs eīs cohortibus quae praesidiō castrīs relictae intrītae ab labōre erant et longiōre itinere circumductīs, nē ex hostium castrīs cōnspicī possent, omnium oculīs mentibusque ad pūgnam intentīs, celeriter ad eās quās dīximus mūnītiōnēs pervēnērunt, atque hīs prōrutīs prius in hostium castrīs cōnstitērunt quam plānē ab hīs vidērī, aut quid reī gererētur cōgnōscī posset. Tum vērō clāmōre ab eā parte audītō nostrī redintegrātīs vīribus, quod plērumque in spē victōriae accidere cōnsuēvit, ācrius impūgnāre coepērunt. Hostēs undique circumventī, dēspērātīs omnibus rēbus, sē per mūnītiōnēs dēicere et fugā salūtem petere contendērunt. Quōs equitātus apertissimīs campīs cōnsectātus, ex mīlium L numerō, quae ex Aquitāniā Cantabrīsque convēnisse cōnstābat, vix quārtā parte relictā, multā nocte sē in castra recēpit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →