MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber III

Caput 25

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum III, caput 25.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Ibī cum aliī fossās complērent, aliī multīs tēlīs coniectīs dēfēnsōrēs vallō mūnītiōnibusque dēpellerent, auxiliārēsque (quibus ad pūgnam nōn multum Crassus cōnfīdēbat) lapidibus tēlīsque subministrandīs et ad aggerem caespitibus comportandīs speciem atque opīniōnem pūgnantium praebērent; cum item ab hostibus cōnstanter ac nōn timidē pūgnārētur tēlaque ex locō superiōre missa nōn frūstrā acciderent, equitēs circumitīs hostium castrīs Crassō renūntiāvērunt nōn eādem esse dīligentiā ab decumānā portā castra mūnīta facilemque aditum habēre.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →