Quod iussī sunt faciunt ac subitō omnibus portīs ēruptiōne factā neque cōgnōscendī quid fieret neque suī conligendī hostibus facultātem relinquunt. Ita commūtātā fortūnā eōs quī in spem potiundōrum castrōrum vēnerant undique circumventōs interficiunt; et ex hominum mīlibus amplius XXX, quem numerum barbarōrum ad castra vēnisse cōnstābat, plūs tertiā parte interfectā reliquōs perterritōs in fugam coniciunt ac nē in locīs quidem superiōribus cōnsistere patiuntur. Sīc omnibus hostium cōpiīs fūsīs armīsque exūtīs sē intrā mūnītiōnēs suās recipiunt. Quō proeliō factō, quod saepius fortūnam temptāre Galba nōlēbat, atque aliō sē in hīberna cōnsiliō vēnisse meminerat, aliīs occurrisse rēbus vīderat, maximē frūmentī commeātūsque inopiā permōtus, posterō diē omnibus eius vīcī aedificiīs incēnsīs in prōvinciam revertī contendit, ac nūllō hoste prohibente aut iter dēmorante incolumem legiōnem in Nantuātīs, inde in Allobrogēs perdūxit ibīque hiemāvit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →