Pūgnātum est diū atque ācriter, cum Sōtiātēs superiōribus victōriīs frētī in suā virtūte tōtīus Aquitāniae salūtem positam putārent; nostrī autem quid sine imperātōre et sine reliquīs legiōnibus adulēscentulō duce efficere possent perspicī cuperent; tandem cōnfectī volneribus hostēs terga vertērunt. Quōrum māgnō numerō interfectō Crassus ex itinere oppidum Sōtiātium oppūgnāre coepit. Quibus fortiter resistentibus vīneās turrīsque ēgit. Illī, aliās ēruptiōne temptātā, aliās cunīculīs ad aggerem vīneāsque āctīs (cuius reī sunt longē perītissimī Aquitānī, proptereā quod multīs locīs apud eōs aerāriae sectūraeque sunt), ubī dīligentiā nostrōrum nihil hīs rēbus prōficī posse intellēxērunt, lēgātōs ad Crassum mittunt, sēque in dēditiōnem ut recipiat petunt. Quā rē impetrātā, arma trādere iussī, faciunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →