MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber III

Caput 8

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum III, caput 8.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Huius est cīvitātis longē amplissima auctōritās omnis ōrae maritimae regiōnum eārum, quod et nāvīs habent Venetī plūrimās, quibus in Britanniam nāvigāre cōnsuērunt, et scientiā atque ūsū rērum nauticārum cēterōs antecēdunt, et in māgnō impetū maris vāstī atque apertī paucīs portibus interiectīs, quōs tenent ipsī, omnis ferē quī eō marī ūtī cōnsuērunt habent vectīgālīs. Ab hīs fit initium retinendī Silī atque Velānī, quod per eōs suōs sē obsidēs quōs Crassō dedissent recuperātūrōs exīstimābant. Hōrum auctōritāte fīnitimī adductī (ut sunt Gallōrum subita et repentīna cōnsilia), eādem dē causā Trebium Terrasidiumque retinent; et celeriter missīs lēgātīs per suōs prīncipēs inter sē coniūrant nihil nisi commūnī cōnsiliō āctūrōs eundemque omnis fortūnae exitum esse lātūrōs reliquāsque cīvitātēs sollicitant ut in eā lībertāte quam ā māiōribus accēperint permanēre quam Rōmānōrum servitūtem perferre mālint. Omnī ōrā maritimā celeriter ad suam sententiam perductā commūnem lēgātiōnem ad P. Crassum mittunt: ‘Sī velit suōs recipere, obsidēs sibī remittat.’

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →