Reliquīs deinceps diēbus Caesar silvās caedere īnstituit et, nē quis inermibus imprūdentibusque mīlitibus ab latere impetus fierī posset, omnem eam māteriam quae erat caesa conversam ad hostem conlocābat et prō vallō ad utrumque latus exstruēbat. Incrēdibilī celeritāte māgnō spatiō paucīs diēbus cōnfectō, cum iam pecus atque extrēma impedīmenta ā nostrīs tenērentur, ipsī dēnsiōrēs silvās peterent, eius modī sunt tempestātēs cōnsecūtae utī opus necessāriō intermitterētur et continuātiōne imbrium diūtius sub pellibus mīlitēs continērī nōn possent. Itaque vāstātīs omnibus eōrum agrīs, vīcīs aedificiīsque incēnsīs, Caesar exercitum redūxit et in Aulercīs Lexoviīsque, reliquīs item cīvitātibus quae proximē bellum fēcerant, in hībernīs conlocāvit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →