MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber III

Caput 15

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum III, caput 15.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Disiectīs (ut dīximus) antemnīs, cum singulās bīnae ac ternae nāvēs circumsteterant, mīlitēs summā vī trānscendere in hostium nāvīs contendēbant. Quod postquam barbarī fierī animadvertērunt, expūgnātīs complūribus nāvibus, cum eī reī nūllum reperīrētur auxilium, fugā salūtem petere contendērunt. Ac iam conversīs in eam partem nāvibus quō ventus ferēbat, tanta subitō malacia ac tranquillitās exstitit ut sē ex locō movēre nōn possent. Quae quidem rēs ad negōtium cōnficiendum maximē fuit opportūna; nam singulās nostrī cōnsectātī expūgnāvērunt, ut perpaucae ex omnī numerō noctis interventū ad terram pervēnerint, cum ab hōrā ferē IIII ūsque ad sōlis occāsum pūgnārētur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →