MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 10

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 10.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesarī renūntiātur Helvētiīs esse in animō per agrum Sēquanōrum et Haeduōrum iter in Santonum fīnīs facere, quī nōn longē ā Tolōsātium fīnibus absunt, quae cīvitās est in Prōvinciā. Id sī fieret, intellegēbat māgnō cum perīculō prōvinciae futūrum ut hominēs bellicōsōs, populī Rōmānī inimīcōs, locīs patentibus maximēque frūmentāriīs fīnitimōs habēret.

Ob eās causās eī mūnītiōnī quam fēcerat T. Labiēnum lēgātum praeficit; ipse in Ītaliam māgnīs itineribus contendit duāsque ibī legiōnēs cōnscrībit, et trēs quae circum Aquilēiam hiemābant ex hībernīs ēdūcit, et, quā proximum iter in ulteriōrem Galliam per Alpīs erat, cum hīs quīnque legiōnibus īre contendit.

Ibī Ceutronēs et Grāiocelī et Caturigēs locīs superiōribus occupātīs itinere exercitum prohibēre cōnantur. Complūribus hīs proeliīs pulsīs, ab Ocelō, quod est citeriōris prōvinciae extrēmum, in fīnīs Vocontiōrum ulteriōris prōvinciae diē septimō pervēnit; inde in Allobrogum fīnīs, ab Allobrogibus in Segusiāvōs exercitum dūcit. Hī sunt extrā prōvinciam trāns Rhodanum prīmī.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →