Post eius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant. Ubī iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeter quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut — domum reditiōnis spē sublātā — parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent; trium mēnsium molita cibāria sibī quemque domō efferre iubent.
Persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrigīs fīnitimīs utī eōdem ūsī cōnsiliō, oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum eīs proficīscantur; Bōiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōrēiamque oppūgnārant, receptōs ad sē sociōs sibī adscīscunt.
