MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 3

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 3.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorigis permōtī cōnstituērunt ea quae ad proficīscendum pertinērent comparāre, iūmentōrum et carrōrum quam maximum numerum coëmere, sēmentīs quam maximās facere, ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfīrmāre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibī satis esse dūxērunt; in tertium annum profectiōnem lēge cōnfīrmant.

Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorīx dēligitur. Is sibī lēgātiōnem ad cīvitātīs suscēpit. In eō itinere persuādet Casticō, Catamantāloedis fīliō, Sēquanō, cuius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorigī Haeduō, frātrī Dīviciācī, quī eō tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat ac maximē plēbī acceptus erat, ut idem cōnārētur persuādet, eīque fīliam suam in mātrimōnium dat.

Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; sē suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfīrmat. Hāc ōrātiōne adductī inter sē fidem et iūsiūrandum dant, et rēgnō occupātō per trēs potentissimōs ac fīrmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →