Hāc ōrātiōne ab Dīviciācō habitā omnēs quī aderant māgnō flētū auxilium ā Caesare petere coepērunt. Animadvertit Caesar ūnōs ex omnibus Sēquanōs nihil eārum rērum facere quās cēterī facerent, sed trīstīs capite dēmissō terram intuērī. Eius reī quae causa esset mīrātus ex ipsīs quaesiit. Nihil Sēquanī respondēre, sed in eādem trīstitiā tacitī permanēre. Cum ab hīs saepius quaereret neque ūllam omnīnō vōcem exprimere posset, īdem Dīviciācus Haeduus respondit: ‘Hōc esse miseriōrem et graviōrem fortūnam Sēquanōrum quam reliquōrum, quod sōlī nē in occultō quidem querī neque auxilium implōrāre audērent; absentisque Ariovistī crūdēlitātem, velut sī cōram adesset, horrērent, proptereā quod reliquīs tamen fugae facultās darētur, Sēquanīs vērō, quī intrā fīnīs suōs Ariovistum recēpissent, quōrum oppida omnia in potestāte eius essent, omnēs cruciātūs essent perferendī.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →