Postrīdiē eius diēī, quod omnīnō biduum supererat cum exercituī frūmentum mētīrī oportēret, et quod ā Bibracte, oppidō Haeduōrum longē maximō et cōpiōsissimō, nōn amplius mīlibus passuum xviii aberat, reī frūmentāriae prōspiciendum exīstimāvit; itaque iter ab Helvētiīs āvertit ac Bibracte īre contendit. Ea rēs per fugitīvōs L. Aemilī, decuriōnis equitum Gallōrum, hostibus nūntiātur. Helvētiī, seu quod timōre perterritōs Rōmānōs discēdere ā sē exīstimārent, eō magis quod prīdiē superiōribus locīs occupātīs proelium nōn commīsissent, sīve eō quod rē frūmentāriā interclūdī posse cōnfīderent, commūtātō cōnsiliō atque itinere conversō nostrōs ā novissimō agmine īnsequī ac lacessere coepērunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →