MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 52

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 52.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar singulīs legiōnibus singulōs lēgātōs et quaestōrem praefēcit, utī eōs testīs suae quisque virtūtis habēret; ipse ā dextrō cornū, quod eam partem minimē fīrmam hostium esse animadverterat, proelium commīsit. Ita nostrī ācriter in hostīs sīgnō datō impetum fēcērunt, itaque hostēs repente celeriterque prōcurrērunt ut spatium pīla in hostīs coniciendī nōn darētur. Rēiectīs pīlīs cōminus gladiīs pūgnātum est. At Germānī celeriter ex cōnsuētūdine suā phalange factā impetūs gladiōrum excēpērunt. Repertī sunt complūrēs nostrī quī in phalanga īnsilīrent et scūta manibus revellerent et dēsuper volnerārent. Cum hostium aciēs ā sinistrō cornū pulsa atque in fugam coniecta esset, ā dextrō cornū vehementer multitūdine suōrum nostram aciem premēbant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulēscēns, quī equitātuī praeerat, quod expedītior erat quam eī quī inter aciem versābantur, tertiam aciem labōrantibus nostrīs subsidiō mīsit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →