MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 33

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 33.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Hīs rēbus cōgnitīs Caesar Gallōrum animōs verbīs cōnfīrmāvit, pollicitusque est sibī eam rem cūrae futūram; māgnam sē habēre spem et beneficiō suō et auctōritāte adductum Ariovistum fīnem iniūriīs factūrum. Hāc ōrātiōne habitā concilium dīmīsit.

Et secundum ea multae rēs eum hortābantur quā rē sibī eam rem cōgitandam et suscipiendam putāret: imprīmīs, quod Haeduōs, frātrēs cōnsanguineōsque saepenumerō ā senātū appellātōs, in servitūte atque in diciōne vidēbat Germānōrum tenērī, eōrumque obsidēs esse apud Ariovistum ac Sēquanōs intellegēbat; quod in tantō imperiō populī Rōmānī turpissimum sibī et reī pūblicae esse arbitrābātur. Paulātim autem Germānōs cōnsuēscere Rhēnum trānsīre et in Galliam māgnam eōrum multitūdinem venīre, populō Rōmānō perīculōsum vidēbat;

neque sibī hominēs ferōs ac barbarōs temperātūrōs exīstimābat quīn, cum omnem Galliam occupāvissent, ut ante Cimbrī Teutonīque fēcissent, in prōvinciam exīrent atque inde in Ītaliam contenderent; [praesertim cum Sēquanōs ā prōvinciā nostrā Rhodanus dīvideret]; quibus rēbus quam mātūrrimē occurrendum putābat. Ipse autem Ariovistus tantōs sibī spīritūs, tantam adrogantiam sūmpserat, ut ferendus nōn vidērētur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →