Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs, iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit: ‘Quoniam tantō suō populīque Rōmānī beneficiō adfectus, cum in cōnsulātū suō rēx atque amīcus ā senātū appellātus esset, hanc sibī populōque Rōmānō grātiam referret, ut in conloquium venīre invītātus gravārētur neque dē commūnī rē dīcendum sibī et cōgnōscendum putāret, haec esse quae ab eō postulāret: prīmum, nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret; deinde obsidēs quōs habēret ab Haeduīs redderet, Sēquanīsque permitteret ut quōs illī habērent voluntāte eius reddere illīs licēret; nēve Haeduōs iniūriā lacesseret, nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret. Sī id ita fēcisset, sibī populōque Rōmānō perpetuam grātiam, atque amīcitiam cum eō futūram; sī nōn impetrāret, sēsē, — quoniam M. Messālā M. Pīsōne cōnsulibus senātus cēnsuisset utī quīcumque Galliam prōvinciam obtinēret, [quod commodō reī pūblicae facere posset,] Haeduōs cēterōsque amīcōs populī Rōmānī dēfenderet, — sē Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →