MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 45

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 45.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Multa ab Caesare in eam sententiam dicta sunt quā rē negōtiō dēsistere nōn posset: ‘Neque suam neque populī Rōmānī cōnsuētūdinem patī utī optimē meritōs sociōs dēsereret, neque sē iūdicāre Galliam potius esse Ariovistī quam populī Rōmānī.

Bellō superātōs esse Arvernōs et Rutēnōs ab Q. Fabiō Maximō, quibus populus Rōmānus ignōvisset neque in prōvinciam redēgisset neque stīpendium imposuisset. Quod sī antīquissimum quodque tempus spectārī oportēret, populī Rōmānī iūstissimum esse in Galliā imperium; sī iūdicium senātūs observārī oportēret, līberam dēbēre esse Galliam, quam bellō victam suīs lēgibus ūtī voluisset.’

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →