Hōc proeliō factō, reliquās cōpiās Helvētiōrum ut cōnsequī posset, pontem in Ararī faciendum cūrat atque ita exercitum trādūcit.
Helvētiī repentīnō eius adventū commōtī, cum id quod ipsī diēbus XX aegerrimē cōnfēcerant, ut flūmen trānsīrent, illum ūnō diē fēcisse intellegerent, lēgātōs ad eum mittunt; cuius lēgātiōnis Divicō prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dux Helvētiōrum fuerat.
Is ita cum Caesare ēgit: ‘Sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibī futūrōs Helvētiōs ubī eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset; sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum. Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset, cum eī quī flūmen trānsīssent suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae māgnopere virtūtī tribueret aut ipsōs dēspiceret; sē ita ā patribus māiōribusque suīs didicisse ut magis virtūte contenderent quam dolō aut īnsidiīs nīterentur. Quā rē nē committeret ut is locus ubī cōnstitissent ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitūs nōmen caperet aut memoriam prōderet.’
