MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 16

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 16.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Interim cotīdiē Caesar Haeduōs frūmentum quod essent pūblicē pollicitī flāgitāre. Nam propter frīgora, quod Gallia sub septentriōnibus (ut ante dictum est) posita est, nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis māgna cōpia suppetēbat; eō autem frūmentō quod flūmine Ararī nāvibus subvēxerat proptereā minus ūtī poterat, quod iter ab Ararī Helvētiī āverterant, ā quibus discēdere nōlēbat. Diem ex diē dūcere Haeduī; cōnferrī, comportārī, adesse dīcere.

Ubī sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre quō diē frūmentum mīlitibus mētīrī oportēret, convocātīs eōrum prīncipibus, quōrum māgnam cōpiam in castrīs habēbat, — in hīs Dīviciācō et Liscō, quī summō magistrātuī praeerat quem vergobretum appellant Haeduī, quī creātur annuus et vītae necisque in suōs habet potestātem, — graviter eōs accūsat, quod, cum neque emī neque ex agrīs sūmī posset, tam necessāriō tempore, tam propinquīs hostibus, ab eīs nōn sublevētur; praesertim cum māgnā ex parte eōrum precibus adductus bellum suscēperit, multō etiam gravius quod sit dēstitūtus queritur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →