MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 51

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 51.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Postrīdiē eius diēī Caesar praesidiō utrīsque castrīs quod satis esse vīsum est relīquit, ālāriōs omnīs in cōnspectū hostium prō castrīs minōribus cōnstituit, quod minus multitūdine mīlitum legiōnāriōrum prō hostium numerō valēbat, ut ad speciem ālāriīs ūterētur; ipse triplicī īnstrūctā aciē ūsque ad castra hostium accessit. Tum dēmum necessāriō Germānī suās cōpiās castrīs ēdūxērunt generātimque cōnstituērunt paribus intervāllīs, Harūdēs, Marcomannōs, Tribocēs, Vangionēs, Nemetēs, Sedusiōs, Suēvōs, omnemque aciem suam rēdīs et carrīs circumdedērunt, nē qua spēs in fugā relinquerētur. Eō mulierēs imposuērunt, quae ad proelium proficīscentīs, passīs manibus flēntēs, implōrābant nē sē in servitūtem Rōmānīs trāderent.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →