Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus quod anteā tacuerat prōpōnit: ‘Esse nōn nūllōs quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, quī prīvātim plūs possint quam ipsī magistrātūs. Hōs sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre nē frūmentum cōnferant quod dēbeant: praestāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possint, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre; neque dubitāre quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūnā cum reliquā Galliā Haeduīs lībertātem sint ēreptūrī. Ab eīsdem nostra cōnsilia quaeque in castrīs gerantur hostibus ēnūntiārī; hōs ā sē coërcērī nōn posse. Quīn etiam, quod necessāriō rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē quantō id cum perīculō fēcerit, et ob eam causam quam diū potuerit tacuisse.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →