MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 18

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 18.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorigem, Dīviciācī frātrem, dēsignārī sentiēbat; sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlō ea quae in conventū dīxerat. Dīcit līberius atque audācius. Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; reperit esse vēra: ‘Ipsum esse Dumnorigem, summā audāciā, māgnā apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Complūrīs annōs portōria reliquaque omnia Haeduōrum vectīgālia parvō pretiō redēmpta habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō. Hīs rēbus et suam rem familiārem auxisse et facultātīs ad largiendum māgnās comparāsse; māgnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē habēre, neque sōlum domī sed etiam apud fīnitimās cīvitātīs largiter posse; atque huius potentiae causā mātrem in Biturigibus hominī illīc nōbilissimō ac potentissimō conlocāsse, ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrem ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātīs conlocāsse. Favēre et cupere Helvētiīs propter eam adfīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia eius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus. Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venīre; imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō, sed etiam dē eā quam habeat grātiā, dēspērāre.’ Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium [eius] fugae factum ā Dumnorige atque eius equitibus, — nam equitātuī, quem auxiliō Caesarī Haeduī mīserant, Dumnorīx praeerat; eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →