MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber I

Caput 28

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum I, caput 28.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Quod ubī Caesar resciit, quōrum per fīnīs ierant, hīs utī conquīrerent et redūcerent, sī sibī pūrgātī esse vellent, imperāvit; reductōs in hostium numerō habuit; reliquōs omnīs, obsidibus, armīs, perfugīs trāditīs in dēditiōnem accēpit.

Helvētiōs, Tulingōs, Latobrigōs in fīnīs suōs, unde erant profectī, revertī iussit; et quod omnibus frūgibus āmissīs domī nihil erat quō famem tolerārent, Allobrogibus imperāvit ut eīs frūmentī cōpiam facerent; ipsōs oppida vīcōsque, quōs incenderant, restituere iussit. Id eā maximē ratiōne fēcit, quod nōluit eum locum unde Helvētiī discesserant vacāre, nē propter bonitātem agrōrum Germānī, quī trāns Rhēnum incolunt, ē suīs fīnibus in Helvētiōrum fīnīs trānsīrent, et fīnitimī Galliae prōvinciae Allobrogibusque essent. Bōiōs petentibus Haeduīs, quod ēgregiā virtūte erant cōgnitī, ut in fīnibus suīs conlocārent, concessit; quibus illī agrōs dedērunt, quōsque posteā in parem iūris lībertātisque condiciōnem atque ipsī erant recēpērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →