MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 11

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 11.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar cum ab hoste nōn amplius passuum XII mīlibus abesset, ut erat cōnstitūtum, ad eum lēgātī revertuntur; quī in itinere congressī māgnopere nē longius prōgrederētur ōrābant. Cum id nōn impetrāssent, petēbant utī ad eōs equitēs quī agmen antecessissent praemitteret, eōsque pūgnā prohibēret, sibīque ut potestātem faceret in Ubiōs lēgātōs mittendī; quōrum sī prīncipēs ac senātus sibī iūre iūrandō fidem fēcisset, eā condiciōne quae ā Caesare ferrētur sē ūsūrōs ostendēbant; ad hās rēs cōnficiendās sibī trīduī spatium daret. Haec omnia Caesar eōdem illō pertinēre arbitrābātur, ut trīduī morā interpositā equitēs eōrum quī abessent reverterentur; tamen sēsē nōn longius mīlibus passuum IIII aquātiōnis causā prōcessūrum eō diē dīxit; hūc posterō diē quam frequentissimī convenīrent, ut dē eōrum postulātīs cōgnōsceret. Interim ad praefectōs quī cum omnī equitātū antecesserant mittit quī nūntiārent nē hostīs proeliō lacesserent; et, sī ipsī lacesserentur, sustinērent quoad ipse cum exercitū propius accessisset.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →