Hīs cōnstitūtīs rēbus nactus idōneam ad nāvigandum tempestātem tertiā ferē vigiliā solvit, equitēsque in ulteriōrem portum prōgredī et nāvīs cōnscendere et sē sequī iussit. Ā quibus cum paulō tardius esset administrātum, ipse hōrā diēī circiter quārtā cum prīmīs nāvibus Britanniam attigit atque ibī in omnibus collibus expositās hostium cōpiās armātās cōnspexit. Cuius locī haec erat nātūra atque ita montibus angustē mare continēbātur utī ex locīs superiōribus in lītus tēlum adigī posset. Hunc ad ēgrediendum nēquāquam idōneum locum arbitrātus, dum reliquae nāvēs eō convenīrent ad hōram nōnam in ancorīs exspectāvit. Interim lēgātīs tribūnīsque mīlitum convocātīs et quae ex Volusēnō cōgnōvisset et quae fierī vellet ostendit, monuitque, ut reī mīlitāris ratiō, maximē ut maritimae rēs postulārent (ut quae celerem atque īnstabilem mōtum habērent), ad nūtum et ad tempus omnēs rēs ab eīs administrārentur. Hīs dīmissīs et ventum et aestum ūnō tempore nactus secundum, datō sīgnō et sublātīs ancorīs, circiter mīlia passuum VII ab eō locō prōgressus, apertō ac plānō lītore nāvīs cōnstituit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →