MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 3

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 3.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Pūblicē maximam putant esse laudem quam lātissimē ā suīs fīnibus vacāre agrōs: hāc rē sīgnificārī māgnum numerum cīvitātum suam vim sustinēre nōn posse. Itaque ūnā ex parte ā Suēvīs circiter mīlia passuum sexcenta agrī vacāre dīcuntur. Ad alteram partem succēdunt Ubiī, quōrum fuit cīvitās ampla atque flōrēns, ut est captus Germānōrum; eī paulō, quamquam sunt eiusdem generis, sunt cēterīs hūmāniōrēs, proptereā quod Rhēnum attingunt, multumque ad eōs mercātōrēs ventitant, et ipsī propter propinquitātem [quod] Gallicīs sunt mōribus adsuēfactī. Hōs cum Suēvī multīs saepe bellīs expertī propter amplitūdinem gravitātemque cīvitātis fīnibus expellere nōn potuissent, tamen vectīgālīs sibī fēcērunt ac multō humiliōrēs īnfīrmiōrēsque redēgērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →