Eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs maritimōs aestūs maximōs in Ōceanō efficere cōnsuēvit, nostrīsque id erat incōgnitum. Ita ūnō tempore et longās nāvīs, [quibus Caesar exercitum trānsportandum cūrāverat] quās Caesar in āridum subdūxerat, aestus complēverat; et onerāriās, quae ad ancorās erant dēligātae, tempestās adflictābat, neque ūlla nostrīs facultās aut administrandī aut auxiliandī dabātur. Complūribus nāvibus frāctīs reliquae cum essent — fūnibus, ancorīs reliquīsque armāmentīs āmissīs — ad nāvigandum inūtilēs, māgna (id quod necesse erat accidere) tōtīus exercitūs perturbātiō facta est. Neque enim nāvēs erant aliae quibus reportārī possent; et omnia dēërant quae ad reficiendās nāvīs erant ūsuī; et, quod omnibus cōnstābat hiemārī in Galliā oportēre, frūmentum in hīs locīs in hiemem prōvīsum nōn erat.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →