Hostēs proeliō superātī, simul atque sē ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs dē pāce mīsērunt; obsidēs datūrōs quaeque imperāsset factūrōs esse pollicitī sunt. Ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quem suprā dēmōnstrāveram ā Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta dēferret, comprehenderant atque in vincula coniēcerant: tum proeliō factō remīsērunt; et in petendā pāce eius reī culpam in multitūdinem contulērunt, et propter imprūdentiam ut ignōscerētur petīvērunt.
Caesar questus quod, cum ultrō in continentem lēgātīs missīs pācem ab sē petīssent, bellum sine causā intulissent, ignōscere imprūdentiae dīxit obsidēsque imperāvit; quōrum illī partem statim dedērunt, partem ex longinquiōribus locīs arcessītam paucīs diēbus sēsē datūrōs dīxērunt. Intereā suōs remigrāre in agrōs iussērunt, prīncipēsque undique convenīre et sē cīvitātīsque suās Caesarī commendāre coepērunt.
