Ad haec cōgnōscenda, priusquam perīculum faceret, idōneum esse arbitrātus, C. Volusēnum cum nāvī longā praemittit. Huic mandat ut explōrātīs omnibus rēbus ad sē quam prīmum revertātur. Ipse cum omnibus cōpiīs in Morīnōs proficīscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam trāiectus. Hūc nāvīs undique ex fīnitimīs regiōnibus, et quam superiōre aestāte ad Veneticum bellum fēcerat classem, iubet convenīre. Interim cōnsiliō eius cōgnitō et per mercātōrēs perlātō ad Britannōs, ā complūribus īnsulae cīvitātibus ad eum lēgātī veniunt quī polliceantur obsidēs dare atque imperiō populī Rōmānī obtemperāre. Quibus audītīs līberāliter pollicitus hortātusque ut in eā sententiā permanērent, eōs domum remittit; et cum eīs ūnā Commium, quem ipse Atrebātibus superātīs rēgem ibī cōnstituerat, cuius et virtūtem et cōnsilium probābat et quem sibī fidēlem esse arbitrābātur cuiusque auctōritās in hīs regiōnibus māgnī habēbātur, mittit. Huic imperat quās possit adeat cīvitātīs, hortēturque ut populī Rōmānī fidem sequantur sēque celeriter eō ventūrum nūntiet. Volusēnus perspectīs regiōnibus quantum eī facultātis darī potuit, quī nāvī ēgredī ac sē barbarīs committere nōn audēret, quīntō diē ad Caesarem revertitur quaeque ibī perspexisset renūntiat.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →