MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 26

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 26.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Pūgnātum est ab utrīsque ācriter. Nostrī tamen, quod neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter īnsistere neque sīgna subsequī poterant, atque alius aliā ex nāvī quibuscumque sīgnīs occurrerat sē adgregābat, māgnopere perturbābantur; hostēs vērō nōtīs omnibus vadīs, ubī ex lītore aliquōs singulārīs ex nāvī ēgredientīs cōnspexerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur, plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tēla coniciēbant.

Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium item speculātōria nāvigia mīlitibus complērī iussit, et quōs labōrantīs cōnspexerat hīs subsidia submittēbat. Nostrī simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs in hostīs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt; neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant. Hōc ūnum ad prīstinam fortūnam Caesarī dēfuit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →