MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 28

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 28.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Hīs rēbus pāce cōnfīrmātā, post diem quārtum quam est in Britanniam ventum, nāvēs XVIII dē quibus suprā dēmōnstrātum est, quae equitēs sustulerant, ex superiōre portū lēnī ventō solvērunt. Quae cum adpropinquārent Britanniae et ex castrīs vidērentur, tanta tempestās subitō coörta est ut nūlla eārum cursum tenēre posset; sed aliae eōdem unde erant profectae referrentur, aliae ad īnferiōrem partem īnsulae, quae est propius sōlis occāsum, māgnō suō cum perīculō dēicerentur; quae tamen ancorīs iactīs cum fluctibus complērentur, necessāriō adversā nocte in altum prōvectae continentem petiērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →