Diēbus x quibus māteria coepta erat comportārī omnī opere effectō exercitus trādūcitur. Caesar ad utramque partem pontis fīrmō praesidiō relictō in fīnīs Sugambrōrum contendit. Interim ā complūribus cīvitātibus ad eum lēgātī veniunt; quibus pācem atque amīcitiam petentibus līberāliter respondet obsidēsque ad sē addūcī iubet. At Sugambrī ex eō tempore quō pons īnstituī coeptus est fugā comparātā, hortantibus eīs quōs ex Tencterīs atque Usipetibus apud sē habēbant, fīnibus suīs excesserant suaque omnia exportāverant sēque in sōlitūdinem ac silvās abdiderant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →