MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 7

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 7.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Rē frūmentāriā comparātā equitibusque dēlēctīs, iter in ea loca facere coepit quibus in locīs esse Germānōs audiēbat. Ā quibus cum paucōrum diērum iter abesset, lēgātī ab eīs vēnērunt, quōrum haec fuit ōrātiō: ‘Germānōs neque priōrēs populō Rōmānō bellum īnferre neque tamen recūsāre, sī lacessantur, quīn armīs contendant, quod Germānōrum cōnsuētūdō [haec] sit ā māiōribus trādita, quīcumque bellum īnferant, resistere neque dēprecārī. Haec tamen dīcere, vēnisse invītōs, ēiectōs domō; sī suam grātiam Rōmānī velint, posse eīs ūtilīs esse amīcōs; vel sibī agrōs attribuant vel patiantur eōs tenēre quōs armīs possēderint: sēsē ūnīs Suēvīs concēdere, quibus nē diī quidem immortālēs parēs esse possint; reliquum quidem in terrīs esse nēminem quem nōn superāre possint.’

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →