Germānicō bellō cōnfectō multīs dē causīs Caesar statuit sibī Rhēnum esse trānseundum: quārum illa fuit iūstissima, quod, cum vidēret Germānōs tam facile impellī ut in Galliam venīrent, suīs quoque rēbus eōs timēre voluit, cum intellegerent et posse et audēre populī Rōmānī exercitum Rhēnum trānsīre. Accessit etiam quod illa pars equitātūs Usipetum et Tencterōrum, quam suprā commemorāvī praedandī frūmentandīque causā Mosam trānsīsse, neque proeliō interfuisse, post fugam suōrum sē trāns Rhēnum in fīnīs Sugambrōrum recēperat sēque cum eīs coniūnxerat. Ad quōs cum Caesar nūntiōs mīsisset quī postulārent eōs quī sibī Galliaeque bellum intulissent sibī dēderent, respondērunt: ‘Populī Rōmānī imperium Rhēnum fīnīre; sī sē invītō Germānōs in Galliam trānsīre nōn aequum exīstimāret, cūr suī quicquam esse imperī aut potestātis trāns Rhēnum postulāret?’ Ubiī autem, quī ūnī ex Trānsrhēnānīs ad Caesarem lēgātōs mīserant, amīcitiam fēcerant, obsidēs dederant, māgnopere ōrābant ut sibī auxilium ferret, quod graviter ab Suēvīs premerentur; vel, sī id facere occupātiōnibus reī pūblicae prohibērētur, exercitum modo Rhēnum trānsportāret; id sibī ad auxilium spemque reliquī temporis satis futūrum. Tantum esse nōmen atque opīniōnem eius exercitūs Ariovistō pulsō et hōc novissimō proeliō factō etiam ad ultimās Germānōrum nātiōnēs, utī opīniōne et amīcitiā populī Rōmānī tūtī esse possent. Nāvium māgnam cōpiam ad trānsportandum exercitum pollicēbantur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →