At Caesar, etsī nōndum eōrum cōnsilia cōgnōverat, tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eō quod obsidēs dare intermīserant, fore id quod accidit suspicābātur. Itaque ad omnīs cāsūs subsidia comparābat. Nam et frūmentum ex agrīs cotīdiē in castra cōnferēbat et quae gravissimē adflictae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur, et quae ad eās rēs erant ūsuī ex continentī comportārī iubēbat. Itaque cum summō studiō ā mīlitibus administrārētur, XII nāvibus āmissīs, reliquīs ut nāvigārī satis commodē posset effēcit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →