Exiguā parte aestātis reliquā Caesar, etsī in hīs locīs (quod omnis Gallia ad septentriōnēs vergit) mātūrae sunt hiemēs, tamen in Britanniam proficīscī contendit: quod omnibus ferē Gallicīs bellīs hostibus nostrīs inde subministrāta auxilia intellegēbat; et, sī tempus [annī] ad bellum gerendum dēficeret, tamen māgnō sibī ūsuī fore arbitrābātur, sī modo īnsulam adīsset, genus hominum perspexisset, loca, portūs, aditūs cōgnōvisset; quae omnia ferē Gallīs erant incōgnita. Neque enim temerē praeter mercātōrēs illō adit quisquam, neque eīs ipsīs quicquam praeter ōram maritimam atque eās regiōnēs quae sunt contrā Galliās nōtum est. Itaque vocātīs ad sē undique mercātōribus, neque quanta esset īnsulae māgnitūdō, neque quae aut quantae nātiōnēs incolerent, neque quem ūsum bellī habērent aut quibus īnstitūtīs ūterentur, neque quī essent ad māiōrem nāvium multitūdinem idōneī portūs reperīre poterat.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →