At hostēs, ubī prīmum nostrōs equitēs cōnspexērunt, quōrum erat V mīlium numerus, cum ipsī nōn amplius DCCC equitēs habērent, quod eī quī frūmentandī causā ierant trāns Mosam nōndum redierant, nihil timentibus nostrīs, quod lēgātī eōrum paulō ante ā Caesare discesserant atque is diēs indūtiīs erat ab hīs petītus, impetū factō celeriter nostrōs perturbāvērunt; rūrsus hīs resistentibus, cōnsuētūdine suā ad pedēs dēsiluērunt, subfossīsque equīs complūribusque nostrīs dēiectīs, reliquōs in fugam coniēcērunt atque ita perterritōs ēgērunt ut nōn prius fugā dēsisterent quam in cōnspectum agminis nostrī vēnissent.
In eō proeliō ex equitibus nostrīs interficiuntur IIII et LXX; in hīs vir fortissimus, Pīsō Aquitānus, amplissimō genere nātus, cuius avus in cīvitāte suā rēgnum obtinuerat amīcus ab senātū nostrō appellātus. Hic cum frātrī interclūsō ab hostibus auxilium ferret, illum ex perīculō ēripuit, ipse equō volnerātō dēiectus quoad potuit fortissimē restitit; cum circumventus multīs volneribus acceptīs cecidisset, atque id frāter, quī iam proeliō excesserat, procul animadvertisset, incitātō equō sē hostibus obtulit atque interfectus est.
