MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 2

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 2.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Mercātōribus est aditus magis eō ut quae bellō cēperint quibus vēndant habeant, quam quō ūllam rem ad sē importārī dēsīderent. Quīn etiam iūmentīs, quibus maximē Gallī dēlectantur quaeque impēnsō parant pretiō, [Germānī] importātīs nōn ūtuntur; sed quae sunt apud eōs nāta, parva atque dēfōrmia, haec cotīdiānā exercitātiōne summī ut sint labōris efficiunt.

Equestribus proeliīs saepe ex equīs dēsiliunt ac pedibus proeliantur, equōsque eōdem remanēre vestīgiō adsuēfēcērunt, ad quōs sē celeriter, cum ūsus est, recipiunt; neque eōrum mōribus turpius quicquam aut inertius habētur quam ephippiīs ūtī. Itaque ad quemvīs numerum ephippiātōrum equitum quamvīs paucī adīre audent. Vīnum omnīnō ad sē importārī nōn sinunt, quod eā rē ad labōrem ferendum remollēscere hominēs atque effēminārī arbitrantur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →