MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 11

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 11.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Quoniam ad hunc locum perventum est, nōn aliēnum esse vidētur dē Galliae Germāniaeque mōribus et quō differant hae nātiōnēs inter sēsē prōpōnere.

In Galliā nōn sōlum in omnibus cīvitātibus atque in omnibus pāgīs partibusque, sed paene etiam in singulīs domibus factiōnēs sunt; eārumque factiōnum prīncipēs sunt quī summam auctōritātem eōrum iūdiciō habēre exīstimantur, quōrum ad arbitrium iūdiciumque summa omnium rērum cōnsiliōrumque redeat. Idque eius reī causā antīquitus īnstitūtum vidētur, nē quis ex plēbe contrā potentiōrem auxilī egēret; suōs enim quisque opprimī et circumvenīrī nōn patitur, neque, aliter sī faciat, ūllam inter suōs habeat auctōritātem. Haec eadem ratiō est in summā tōtīus Galliae; namque omnēs cīvitātēs dīvīsae sunt in duās partīs.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →