MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 20

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 20.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Quae cīvitātēs commodius suam rem pūblicam administrāre exīstimantur habent lēgibus sānctum, sī quis quid dē rē pūblicā ā fīnitimīs rūmōre aut fāmā accēperit, utī ad magistrātum dēferat nēve cum quō aliō commūnicet; quod saepe hominēs temerāriōs atque imperītōs falsīs rūmōribus terrērī et ad facinus impellī et dē summīs rēbus cōnsilium capere cōgnitum est. Magistrātūs quae vīsa sunt occultant, quae esse ex ūsū iūdicāvērunt multitūdinī prōdunt. Dē rē pūblicā nisi per concilium loquī nōn concēditur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →